monumenta.ch > Augustinus > 28
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 3, XXVII <<<     >>> XXIX

Caput XXVIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Sullana vero victoria secuta, huius videlicet vindex crudelitatis, post tantum sanguinem civium, quo fuso fuerat comparata, finito iam bello inimicitiis viventibus crudelius in pace grassata est. Iam etiam post Marii maioris pristinas ac recentissimas caedes additae fuerant aliae graviores a Mario iuvene atque Carbone earundem partium Marianarum, qui Sulla imminente non solum victoriam, verum etiam ipsam desperantes salutem cuncta suis aliis caedibus impleverunt.
2 Nam praeter stragem late per diversa diffusam obsesso etiam senatu de ipsa curia, tamquam de carcere, producebantur ad gladium. Mucius Scaevola pontifex, quoniam nihil apud Romanos templo Vestae sanctius habebatur, aram ipsam amplexus occisus est, ignemque illum, qui perpetua virginum cura semper ardebat, suo paene sanguine extinxit.
3 Urbem deinde Sulla victor intravit, qui in villa publica non iam bello, sed ipsa pace saeviente septem milia deditorum (unde utique inermia) non pugnando, sed iubendo prostraverat. In Urbe autem tota quem vellet Sullanus quisque feriebat, unde tot funera numerari omnino non poterant, donec Sullae suggereretur sinendos esse aliquos vivere, ut essent quibus possent imperare qui vicerant.
4 Tunc iam cohibita quae hac atque illac passim furibunda ferebatur licentia iugulandi, tabula illa cum magna gratulatione proposita est, quae hominum ex utroque ordine splendido, equestri scilicet atque senatorio, occidendorum ac proscribendorum duo milia continebat.
5 Contristabat numerus, sed consolabatur modus; nec quia tot cadebant tantum erat maeroris, quantum laetitiae quia ceteri non timebant. Sed in quibusdam eorum, qui mori iussi erant, etiam ipsa licet crudelis ceterorum securitas genera mortium exquisita congemuit.
6 Quendam enim sine ferro laniantium manus diripuerunt, inmanius homines hominem vivum, quam bestiae solent discerpere cadaver abiectum. Alius oculis effossis et particulatim membris amputatis in tantis cruciatibus diu vivere vel potius diu mori coactus est.
7 Subhastatae sunt etiam, tamquam villae, quaedam nobiles civitates; una vero, velut unus reus duci iuberetur, sic tota iussa est trucidari. Haec facta sunt in pace post bellum, non ut acceleraretur obtinenda victoria, sed ne contemneretur obtenta.
8 Pax cum bello de crudelitate certavit et vicit. Illud enim prostravit armatos, ista nudatos. Bellum erat, ut qui feriebatur, si posset, feriret; pax autem, non ut qui evaserat viveret, sed ut moriens non repugnaret.